- CEPHEUS
- I.CEPHEUSAethiopum Rex, Andromedae pater, quam Perseus periculô liberatam, uxorem duxit. Ovid. Met. l. 4. v. 736.Auxiliumque domus Servatoremque fatenturCassiope, Cepheusque pater.Hic postea generi meritis cum uxore et filia in caelum translatus est, et a tergo minoris ursae constitutus, circuloque arctico ita inculusus, ut praeter caput et humeros eius occidere videatur. Ei suecessit ex filia nepos Persa. Ε᾿τύγχανε γὰρ ἄπαις ἐὼν ὁ Κηφεὺς ἄρςενος γόνου, Cepheus enim nullos habebat liberos, mares, Herodotus, l. 7. c. 61. quemadmodum postea et Cyaxares Medo - Persarum regnum ad filiam suam pertinere dixit, οὐδὲ γάρ ἐςτί μοι ἄῤῥην παῖς γνήςιος, Neque enim est mihi filius legitimus, apud Xenophontem, Cyropaediae l. 8. Vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. IV. ubi de Regnandi Iure muliebri. Coeterum is Beli Aegyptii filius, Euripidi aliisque Graecis. Alii vero Agenore, Beli fratre, vel Phoenice Agenoris fil. natum et in Phoenice regnâsse volunt, sede regni Ioppe exsistente: In Assyria et Perside nonnullis eum collocantibus. Quod utrumque verum esse, nihil prohibet. Nam sub eodem fuisse olim Rege regionem omnem, quae ab ora Syriae maritima, usque ad Babylonem, porrigebatur, illud indicio est, quod eôdem Syriae nimine universus ille terrarum tractus nuncuparetur, ut ex Hesychio et Strabone, l. 16. palam est. Sed et Aegyptius Belus cum Assyrio idem, etc. Hinc Cephei Regio, seu Κηφηὶς, nonnullis Aethiopia est, quae et Κηφηνία dicta; aliis Chaldaeorum regio in Perside, ab eodem Cepheo, Andromedae patre, ut vidimus supra. Plura vero hanc in rem, apud Salmasium d. l. Certe in antiquis asterismorum figuris Cepheum pingi videmus, cum Persica tiara, in anteriorem partem acumine proclinatô; eundemque tiaram haberc Ptolemaeus notat, etc. Hinc Cephaeus Ovid. Met. l. 4. v. 668.Aethiopum populos, Cephaeaque conspicit arva.Item Cepheus, unus ex Argonautis. Orpheus.II.CEPHEUSAlei filius, Argonautarum in expeditione Colchica comes. Val. Flacc. l. 1. v. 375.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.